carmina libraria Iohannes Bissel, cliens Marianus diversis elegiis descriptus

Testo base di riferimento: Monachii, formis Leysserianis, 1634


Ad B. Aloysium Gonzaga programma

 

Gonzaga, insubris sidus venerabile Caeli

      Partheniique olim gloria prima chori;

Si vacat, ad trepidum tua lumina verte libellum

      Et pavidi caussam resque clientis age.

5

Hic nunc Caelicolum Feminae pro postibus haeret

      Dum tremit ad dubias maesta repulsa fores.

Pallet et Augustae desperat vincere limen

      (Rarus enim in supero colle Poeta sedet).

Ergo Patronum ambit, dum Patronae atria prensat

10

      Et placida recipi, te duce, fronte cupit.

Indigetes frustra nemo indigus imploravit;

      Hic quoque caelestem te sciat esse liber.

Esse sciet, si dextra inopi, si stellea praestes

      Tecta et Reginae sub penetrale trahas.

15

Si domino insinues gremio totumque probari

      Non vatem iubeas, sed studium atque manum.

Ingredere, o Tutor, nostrumque involve laborem,

      Dic dominae calamum, dic animum esse sacrum.

Quod si forte meum digitis dignata libellum

20

      Sumpserit Herois compereritque levem,

Excusa et munus verbis spissare memento

      Atque alia ex aliis surripe menda libro.

Cum multa abscideris, mox plura abscinde, levabis,

      Sed mage tum bellus, spero, libellus erit.

25

Forsitan in Tituli defiget lumina frontem

      Mater et inspecto pauca Cliente legat.

Mox argumentum et metricae Compendia chartae

      Vestigans dicet: "Scripti ubi summa tui est?

Carta Synopsis ubi est, totum quae glomere parvo

30

      Carminis evolvat stamen et Artis Acum?"

Hic tu Magnanimae ne verba repone Patronae,

      Saepe tacens loquitur commodiora pudor.

Sta potius, demitte oculos librique Synopin

      Poscenti, Temet siste tuumque iubar.

35

Argumentum ingens et apex et summa Clientis

      Omnis in adspecto lucet Aloysio.